Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 23   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27

Holy days to be kept.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas. [3] Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. [4] Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis. [5] Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :

[6] et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. [7] Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo, [8] sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo. [9] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [10] Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae, ad sacerdotem :

[11] qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. [12] Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. [13] Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin. [14] Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. [15] Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,

[16] usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino [17] ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini. [18] Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. [19] Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. [20] Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.

[21] Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. [22] Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. [23] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [24] Loquere filiis Israel : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum : [25] omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.

[26] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [27] Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. [28] Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. [29] Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis : [30] et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.

[31] Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. [32] Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. [33] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [34] Loquere filiis Israel : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino. [35] Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.

[36] Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim coetus atque collectae : omne opus servile non facietis in eo. [37] Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei : [38] exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quae offeretis ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino. [39] A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. [40] Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro.

[41] Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, [42] et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis, [43] ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. [44] Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israel.

< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 23   next >