The oil for the lamps. The loaves of proposition. The punishment of blasphemy.
[1] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
[2] Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,
[3] extra velum testimonii in tabernaculo foederis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
[4] Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
[5] Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :
[6] quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :
[7] et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
[8] Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel foedere sempiterno :
[9] eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
[10] Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem peperat de viro aegyptio inter filios Israel, jurgatus est in castris cum viro Israelita.
[11] Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. ( Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
[12] Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.
[13] Qui locutus est ad Moysen,
[14] dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
[15] Et ad filios Israel loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
[16] et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
[17] Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
[18] Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.
[19] Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :
[20] fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
[21] Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
[22] Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.
[23] Locutusque est Moyses ad filios Israel : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi.
|