DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Leviticus | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27

Moses consecrateth Aaron and his sons.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [2] Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: [3] et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi. [4] Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, [5] ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

[6] Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, [7] vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, [8] quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. [9] Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut praeceperat ei Dominus. [10] Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

[11] Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. [12] Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: [13] filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. [14] Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, [15] immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

[16] Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare: [17] vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus. [18] Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, [19] immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. [20] Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

[21] lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut praeceperat ei. [22] Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas: [23] quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculae dextrae Aaron, et pollicem manus ejus dextrae, similiter et pedis. [24] Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: [25] adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quae operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

[26] Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, [27] tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, [28] rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. [29] Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat ei Dominus. [30] Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

[31] Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: [32] quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. [33] De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio: [34] sicut et impraesentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. [35] Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est.

[36] Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quae locutus est Dominus per manum Moysi.

< previous | Chapter 8 | next >