The law of the seventh and of the fiftieth year of jubilee.
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :
[2] Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
[3] Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :
[4] septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
[5] Quae sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terrae est :
[6] sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinantur apud te :
[7] jumentis tuis et pecoribus, omnia quae nascuntur praebebunt cibum.
[8] Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem :
[9] et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
[10] Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae : ipse est enim jubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :
[11] quia jubilaeus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis,
[12] ob sanctificationem jubilaei : sed statim oblata comedetis.
[13] Anno jubilaei, redient omnes ad possessiones suas.
[14] Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilaei emes ab eo,
[15] et juxta supputationem frugum vendet tibi.
[16] Quanto plures anni remanserint post jubilaeum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.
[17] Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
[18] Facite praecepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
[19] et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
[20] Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
[21] dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :
[22] seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.
[23] Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis :
[24] unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur.
[25] Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
[26] Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
[27] computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
[28] Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilaeum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
[29] Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
[30] Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilaeo.
[31] Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilaeo revertetur ad dominum.
[32] Aedes Levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi :
[33] si redemptae non fuerint, in jubilaeo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.
[34] Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
[35] Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
[36] ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
[37] Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
[38] Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
[39] Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
[40] sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilaeum operabitur apud te,
[41] et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
[42] Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti : non veneant conditione servorum :
[43] ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
[44] Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt :
[45] et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
[46] et haereditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum : fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
[47] Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :
[48] post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
[49] et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
[50] supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubilaeum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
[51] Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilaeum, secundum hos reddet et pretium :
[52] si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
[53] quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.
[54] Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubilaeo egredietur cum liberis suis.
[55] Mei enim sunt servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti.
|