Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27

Oblation for sins of injustice: ordinances concerning the holocausts and the perpetual fire: the sacrifices of the priests, and the sin offerings.

[1] Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Anima quae peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, [3] sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, [4] convicta delicti, [5] reddet omnia, quae per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

[6] Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta aestimationem mensuramque delicti : [7] qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit. [8] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [9] Praecipe Aaron et filiis ejus : Haec est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit. [10] Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,

[11] spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. [12] Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. [13] Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. [14] Haec est lex sacrificii et libamentorum, quae offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. [15] Tollet sacerdos pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :

[16] reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. [17] Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. [18] Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. [19] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [20] Haec est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suae. Decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :

[21] quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino [22] sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. [23] Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. [24] Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : [25] Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiae pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

[26] Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. [27] Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. [28] Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. [29] Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. [30] Hostia enim quae caeditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 6   next >