Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27

Aaron offereth sacrifice for himself and the people. Fire cometh from the Lord upon the altar.

[1] Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israel, dixitque ad Aaron : [2] Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. [3] Et ad filios Israel loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, [4] bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis. [5] Tulerunt ergo cuncta quae jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,

[6] ait Moyses : Iste est sermo, quem praecepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus. [7] Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus. [8] Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo : [9] cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. [10] Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quae sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi :

[11] carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. [12] Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. [13] Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quae omnia super altare cremavit igni, [14] lotis aqua prius intestinis et pedibus. [15] Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,

[16] fecit holocaustum, [17] addens in sacrificio libamenta, quae pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque caeremoniis holocausti matutini. [18] Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. [19] Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, [20] posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,

[21] pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat Moyses. [22] Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. [23] Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini : [24] et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.

< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 9   next >