Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27

Divers ordinances, partly moral, partly ceremonial or judicial.

[1] Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Loquere ad omnem coetum filiorum Israel, et dices ad eos : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. [3] Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. [4] Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. [5] Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis,

[6] eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero : quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. [7] Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus : [8] portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. [9] Cumque messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad solum superficiem terrae, nec remanentes spicas colliges, [10] neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.

[11] Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. [12] Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. [13] Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. [14] Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. [15] Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.

[16] Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. [17] Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. [18] Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. [19] Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris. [20] Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata : vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.

[21] Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem : [22] orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. [23] Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum : poma, quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. [24] Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. [25] Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quae proferunt. Ego Dominus Deus vester.

[26] Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. [27] Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. [28] Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. [29] Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. [30] Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.

[31] Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. [32] Coram cano capite consurge, et honora personam senis : et time Dominum Deum tuum. Ego Dominus. [33] Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei : [34] sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos : fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. [35] Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.

[36] Statera justa, et aequa sint pondera, justus modius, aequusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. [37] Custodite omnia praecepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 19   next >