Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27

Of offerings for sins of ignorance.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Loquere filiis Israel : Anima, quae peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit : [3] si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino : [4] et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. [5] Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.

[6] Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. [7] Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. [8] Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quae intrinsecus sunt : [9] duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, [10] sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.

[11] Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, [12] et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quae in loco effusorum cinerum cremabuntur. [13] Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, [14] et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. [15] Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,

[16] inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, [17] tincto digito aspergens septies contra velum. [18] Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. [19] Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare : [20] sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

[21] Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis. [22] Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur : [23] et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. [24] Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, [25] tinget sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.

[26] Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. [27] Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terrae, ut faciat quidquam de his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat, [28] et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam. [29] Ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. [30] Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

[31] Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei. [32] Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam : [33] ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent caedi holocaustorum hostiae. [34] Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. [35] Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 4   next >