Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27

Of peace offerings.

[1] Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. [2] Ponetque manum super caput victimae suae, quae immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum. [3] Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus : [4] duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis. [5] Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

[6] Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. [7] Si agnum obtulerit coram Domino, [8] ponet manum suam super caput victimae suae : quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris. [9] Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam [10] cum renibus, et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.

[11] Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini. [12] Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino, [13] ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum. [14] Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia : [15] duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :

[16] adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit [17] jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 3   next >