Of offerings of flour, and firstfruits.
[1] Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
[2] ac deferet ad filios Aaron sacerdotes : quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.
[3] Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
[4] Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano : de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.
[5] Si oblatio tua fuerit de sartagine, similae conspersae oleo et absque fermento,
[6] divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.
[7] Sin autem de craticula fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur :
[8] quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.
[9] Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino :
[10] quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
[11] Omnis oblatio quae offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.
[12] Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
[13] Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione tua offeres sal.
[14] Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
[15] fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est :
[16] de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.
|