DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Leviticus | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27

Of sacrifices for trespasses and thanks offerings. No fat nor blood is to be eaten.

[1] Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est: [2] idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. [3] Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: [4] duos renunculos, et pinguedinem quae juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. [5] Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.

[6] Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. [7] Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiae lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. [8] Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. [9] Et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: [10] sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividetur.

[11] Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino. [12] Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: [13] panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis: [14] ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem, [15] cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.

[16] Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: [17] quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. [18] Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit. [19] Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. [20] Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis.

[21] Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quae polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. [22] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [23] Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et caprae non comedetis. [24] Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. [25] Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.

[26] Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. [27] Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis. [28] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [29] Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. [30] Tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,

[31] qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. [32] Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. [33] Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. [34] Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israel. [35] Haec est unctio Aaron et filiorum ejus in caeremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,

[36] et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis. [37] Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, [38] quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

< previous | Chapter 7 | next >