Of other sacrifices for sins.
[1] Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est : nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.
[2] Anima quae tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile : et oblita fuerit immunditiae suae, rea est, et deliquit :
[3] et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto.
[4] Anima, quae juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,
[5] agat poenitentiam pro peccato,
[6] et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus.
[7] Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
[8] dabitque eos sacerdoti : qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo haereat, et non penitus abrumpatur.
[9] Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.
[10] Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
[11] Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam : non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est.
[12] Tradetque eam sacerdoti : qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum ejus qui obtulerit,
[13] rogans pro illo et expians : reliquam vero partem ipse habebit in munere.
[14] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[15] Anima si praevaricans caeremonias, per errorem, in his quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii :
[16] ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei.
[17] Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,
[18] offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati : qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit : et dimittetur ei,
[19] quia per errorem deliquit in Dominum.
|