Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27

The law concerning leprosy in men, and in garments.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens : [2] Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. [3] Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua : plaga leprae est, et ad arbitrium ejus separabitur. [4] Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus : [5] et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.

[6] Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. [7] Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit : adducetur ad eum, [8] et immunditiae condemnabitur. [9] Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, [10] et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :

[11] lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est. [12] Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, [13] considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. [14] Quando vero caro vivens in eo apparuerit, [15] tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.

[16] Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, [17] considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet. [18] Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum, [19] et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem. [20] Qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim leprae orta est in ulcere.

[21] Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus : [22] et si quidem creverit, adjudicabit eum leprae; [23] sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit. [24] Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, [25] considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.

[26] Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, [27] et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum. [28] Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae. [29] Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. [30] Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est.

[31] Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus, [32] et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis : [33] radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis. [34] Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit. [35] Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,

[36] non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est. [37] Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum. [38] Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit, [39] intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum. [40] Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :

[41] et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est. [42] Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus, [43] et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio. [44] Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, [45] habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.

[46] Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. [47] Vestis lanea sive linea, quae lepram habuerit, [48] in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, [49] si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti : [50] qui consideratam recludet septem diebus :

[51] et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa : [52] et idcirco comburetur flammis. [53] Quod si eam viderit non crevisse, [54] praecipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. [55] Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.

[56] Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. [57] Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. [58] Si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt. [59] Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari.

< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 13   next >