Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Christ heals one sick of palsy: calls Matthew: cures the issue of blood: raises to life the daughter of Jairus: gives sight to two blind men: and heals a dumb man possessed by the devil.

[1] Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. [2] Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. [3] Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat. [4] Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? [5] Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, et ambula?

[6] Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. [7] Et surrexit, et abiit in domum suam. [8] Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. [9] Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi : Sequere me. Et surgens, secutus est eum. [10] Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus.

[11] Et videntes pharisaei, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? [12] At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. [13] Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. [14] Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et pharisaei, jejunamus frequenter : discipuli autem tui non jejunant? [15] Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt.

[16] Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. [17] Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt : et ambo conservantur. [18] Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. [19] Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. [20] Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.

[21] Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. [22] At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. [23] Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat : [24] Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. [25] Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella.

[26] Et exiit fama haec in universam terram illam. [27] Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David. [28] Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei : Utique, Domine. [29] Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis. [30] Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.

[31] Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. [32] Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. [33] Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes : Numquam apparuit sic in Israel. [34] Pharisaei autem dicebant : In principe daemoniorum ejicit daemones. [35] Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.

[36] Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. [37] Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. [38] Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 9   next >