Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

The genealogy of Christ: he is conceived and born of a virgin.

[1] Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. [2] Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. [3] Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. [4] Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. [5] Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.

[6] David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. [7] Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. [8] Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. [9] Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. [10] Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.

[11] Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis. [12] Et post transmigrationem Babylonis: Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. [13] Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. [14] Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. [15] Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.

[16] Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. [17] Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. [18] Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. [19] Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. [20] Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.

[21] Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. [22] Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: [23] Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. [24] Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. [25] Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.

< previous | Chapter 1 | next >