|
Christ's fast of forty days: He is tempted. He begins to preach, to call disciples to him, and to work miracles.
[1] Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
[2] Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
[3] Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
[4] Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
[5] Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
[6] et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
[7] Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
[8] Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
[9] et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
[10] Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
[11] Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
[12] Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam:
[13] et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
[14] ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
[15] Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilaea gentium:
[16] populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
[17] Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.
[18] Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
[19] et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
[20] At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
[21] Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
[22] Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
[23] Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
[24] Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
[25] et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem.
|