Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The parables of the sower and the cockle: of the mustard seed, etc.

[1] In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. [2] Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore, [3] et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare. [4] Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea. [5] Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae :

[6] sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. [7] Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. [8] Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. [9] Qui habet aures audiendi, audiat. [10] Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis?

[11] Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum : illis autem non est datum. [12] Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. [13] Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. [14] Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis. [15] Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

[16] Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. [17] Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt. [18] Vos ergo audite parabolam seminantis. [19] Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est. [20] Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :

[21] non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. [22] Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. [23] Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. [24] Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo : [25] cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

[26] Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. [27] Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? [28] Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea? [29] Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. [30] Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.

[31] Aliam parabolam proposuit eis dicens : Similis est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo : [32] quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus. [33] Aliam parabolam locutus est eis : Similis est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. [34] Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis : [35] ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.

[36] Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. [37] Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. [38] Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam. [39] Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt. [40] Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione saeculi.

[41] Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem : [42] et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. [43] Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. [44] Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. [45] Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.

[46] Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. [47] Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. [48] Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. [49] Sic erit in consummatione saeculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, [50] et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.

[51] Intellexistis haec omnia? Dicunt ei : Etiam. [52] Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. [53] Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. [54] Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia haec, et virtutes? [55] Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?

[56] et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? [57] Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. [58] Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 13   next >