Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 25   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The parable of the ten virgins and of the talents. The description of the last judgment.

[1] Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus : quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. [2] Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes : [3] sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum : [4] prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. [5] Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

[6] Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei. [7] Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. [8] Fatuae autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. [9] Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. [10] Dum autem irent emere, venit sponsus : et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

[11] Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis. [12] At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos. [13] Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. [14] Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. [15] Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.

[16] Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. [17] Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. [18] Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. [19] Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. [20] Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

[21] Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. [22] Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. [23] Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. [24] Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti : [25] et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.

[26] Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi : [27] oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. [28] Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta : [29] omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. [30] Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.

[31] Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae : [32] et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis : [33] et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. [34] Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi : [35] esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :

[36] nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me. [37] Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum? [38] quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te? [39] aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? [40] Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

[41] Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus : [42] esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non desistis mihi potum : [43] hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me. [44] Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? [45] Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.

[46] Et ibunt hi in supplicium aeternum : justi autem in vitam aeternam.

< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 25   next >