Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The Transfiguration of Christ: He cures the lunatic child: foretells his passion; and pays the didrachma.

[1] Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum : [2] et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. [3] Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. [4] Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. [5] Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.

[6] Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. [7] Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. [8] Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. [9] Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. [10] Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?

[11] At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia. [12] Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. [13] Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. [14] Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam. [15] Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.

[16] Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. [17] Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. [18] Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum? [19] Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. [20] Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.

[21] Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum : [22] et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. [23] Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma? [24] Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? [25] Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.

[26] Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.

< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 17   next >