The resurrection of Christ. His commission to his disciples.
[1] Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
[2] Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :
[3] erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.
[4] Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
[5] Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis.
[6] Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
[7] Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis : ecce praedixi vobis.
[8] Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
[9] Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
[10] Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.
[11] Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.
[12] Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
[13] dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
[14] Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
[15] At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem.
[16] Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi consituerat illis Jesus.
[17] Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.
[18] Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra :
[19] euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
[20] docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.
|