|
Christ rides into Jerusalem upon an ass. He casts the buyers and sellers out of the temple, curses the fig tree and puts to silence the priests and scribes.
[1] Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos,
[2] dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
[3] et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
[4] Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:
[5] Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.
[6] Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus.
[7] Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
[8] Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
[9] turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
[10] Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
[11] Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae.
[12] Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
[13] et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
[14] Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo: et sanavit eos.
[15] Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,
[16] et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?
[17] Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
[18] Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
[19] Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
[20] Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
[21] Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.
[22] Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
[23] Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?
[24] Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.
[25] Baptismus Joannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
[26] Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
[27] Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.
[28] Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
[29] Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.
[30] Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:
[31] quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.
[32] Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
[33] Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
[34] Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
[35] Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
[36] Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
[37] Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
[38] Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus.
[39] Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
[40] Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?
[41] Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
[42] Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
[43] Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
[44] Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
[45] Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
[46] Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
|