Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

The preaching of John the Baptist. Christ is baptized by him. He calls his disciples and works many miracles.

[1] Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. [2] Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. [3] Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. [4] Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. [5] Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

[6] Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. [7] Et praedicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. [8] Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. [9] Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae: et baptizatus est a Joanne in Jordane. [10] Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

[11] Et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. [12] Et statim Spiritus expulit eum in desertum. [13] Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. [14] Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei, [15] et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio.

[16] Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), [17] et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. [18] Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. [19] Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: [20] et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

[21] Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. [22] Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae. [23] Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, [24] dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. [25] Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.

[26] Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. [27] Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. [28] Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae. [29] Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne. [30] Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.

[31] Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. [32] Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes: [33] et erat omnis civitas congregata ad januam. [34] Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. [35] Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

[36] Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. [37] Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te. [38] Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni. [39] Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens. [40] Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.

[41] Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. [42] Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. [43] Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, [44] et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis. [45] At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

< previous | Chapter 1 | next >