|
Christ's resurrection and ascension.
[1] Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
[2] Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
[3] Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
[4] Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
[5] Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
[6] Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
[7] Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
[8] At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
[9] Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia.
[10] Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
[11] Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
[12] Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
[13] et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
[14] Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
[15] Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.
[16] Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
[17] Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient: linguis loquentur novis:
[18] serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.
[19] Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.
[20] Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
|