Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Christ enters into Jerusalem upon an ass. He curses the barren fig tree and drives the buyers and sellers out of the temple.

[1] Et cum appropinquarent Jerosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, [2] et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite. [3] Et si quis vobis dixerit : Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc. [4] Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum. [5] Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum?

[6] Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. [7] Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. [8] Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via. [9] Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini : [10] benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.

[11] Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. [12] Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. [13] Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia : non enim erat tempus ficorum. [14] Et respondens dixit ei : Jam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. [15] Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :

[16] et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum : [17] et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. [18] Quo audito principes sacerdotum et scribae, quaerebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. [19] Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. [20] Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

[21] Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. [22] Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei. [23] Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei. [24] Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. [25] Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra.

[26] Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra. [27] Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores : [28] et dicunt ei : In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? [29] Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate haec faciam. [30] Baptismus Joannis, de caelo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.

[31] At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De caelo, dicet : Quare non credidistis ei? [32] Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. [33] Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.

< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 11   next >