Christ heals the sick of the palsy. He calls Matthew and excuses his disciples.
[1] Et iterum intravit Capharnaum post dies,
[2] et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
[3] Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
[4] Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
[5] Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
[6] Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :
[7] Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
[8] Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
[9] Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
[10] Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata ( ait paralytico),
[11] tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
[12] Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
[13] Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
[14] Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.
[15] Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.
[16] Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
[17] Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.
[18] Et erant discipuli Joannis et pharisaei jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant?
[19] Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
[20] Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.
[21] Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
[22] Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.
[23] Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas.
[24] Pharisaei autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
[25] Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
[26] quomodo introibit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
[27] Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
[28] Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
|