DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

The first part of the history of the passion of Christ.

[1] Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. [2] Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. [3] Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. [4] Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? [5] poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

[6] Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: [7] semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. [8] Quod habuit haec, fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. [9] Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus. [10] Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

[11] Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. [12] Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? [13] Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans: sequimini eum, [14] et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? [15] Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum: et illic parate nobis.

[16] Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. [17] Vespere autem facto, venit cum duodecim. [18] Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. [19] At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? [20] Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

[21] Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. [22] Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. [23] Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. [24] Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. [25] Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

[26] Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. [27] Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. [28] Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. [29] Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. [30] Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

[31] At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. [32] Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. [33] Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et coepit pavere et taedere. [34] Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. [35] Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora:

[36] et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. [37] Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? [38] Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. [39] Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. [40] Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.

[41] Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. [42] Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est. [43] Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. [44] Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. [45] Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.

[46] At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. [47] Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam. [48] Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? [49] quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae. [50] Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

[51] Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. [52] At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. [53] Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores. [54] Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. [55] Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.

[56] Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. [57] Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: [58] Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo. [59] Et non erat conveniens testimonium illorum. [60] Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his?

[61] Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? [62] Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli. [63] Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? [64] Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. [65] Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant.

[66] Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis: [67] et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. [68] At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. [69] Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. [70] At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es.

[71] Ille autem coepit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. [72] Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.

< previous | Chapter 14 | next >