Christ foretells the destruction of the temple and the signs that shall forerun the day of judgment.
[1] Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structurae.
[2] Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
[3] Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :
[4] Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?
[5] Et respondens Jesus coepit dicere illis : Videte ne quid vos seducat :
[6] multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
[7] Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim haec fieri : sed nondum finis.
[8] Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.
[9] Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
[10] Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium.
[11] Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
[12] Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
[13] Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
[14] Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes :
[15] et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua :
[16] et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
[17] Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.
[18] Orate vero ut hieme non fiant.
[19] Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
[20] Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
[21] Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
[22] Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
[23] Vos ergo videte : ecce praedixi vobis omnia.
[24] Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
[25] et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur.
[26] Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
[27] Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
[28] A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas :
[29] sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
[30] Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant.
[31] Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
[32] De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater.
[33] Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.
[34] Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet,
[35] vigilate ergo ( nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
[36] ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
[37] Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.
|