Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Christ heals the withered hand. He chooses the twelve. He confutes the blasphemy of the Pharisees.

[1] Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam. [2] Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. [3] Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium. [4] Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. [5] Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.

[6] Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. [7] Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum, [8] et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum. [9] Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum : [10] multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.

[11] Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes : [12] Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. [13] Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum. [14] Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos praedicare. [15] Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi daemonia.

[16] Et imposuit Simoni nomen Petrus : [17] et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui : [18] et Andraeam, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum, [19] et Judas Iscariotem, qui et tradidit illum. [20] Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

[21] Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est. [22] Et scribae, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia. [23] Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? [24] Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. [25] Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.

[26] Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. [27] Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. [28] Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint : [29] qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. [30] Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.

[31] Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, [32] et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te. [33] Et respondens eis, ait : Quae est mater mea et fratres mei? [34] Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei. [35] Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 3   next >