Marriage is not to be dissolved. The danger of riches. The ambition of the sons of Zebedee. A blind man is restored to his sight.
[1] Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbae ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
[2] Et accedentes pharisaei interrogabant eum : Si licet vero uxorem dimittere : tentantes eum.
[3] At ille respondens, dixit eis : Quid vobis praecepit Moyses?
[4] Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
[5] Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud :
[6] ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus.
[7] Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam :
[8] et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
[9] Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
[10] Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
[11] Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
[12] Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur.
[13] Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
[14] Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
[15] Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
[16] Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
[17] Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?
[18] Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
[19] Praecepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.
[20] At ille respondens, ait illi : Magister, haec omnia observavi a juventute mea.
[21] Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me.
[22] Qui contristatus in verbo, abiit moerens : erat enim habens multas possessiones.
[23] Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
[24] Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!
[25] Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
[26] Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri?
[27] Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
[28] Et coepit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
[29] Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
[30] qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
[31] Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
[32] Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et praecedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura.
[33] Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
[34] et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
[35] Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
[36] At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis?
[37] Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
[38] Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
[39] At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
[40] sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
[41] Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne.
[42] Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
[43] Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
[44] et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
[45] Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
[46] Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timae Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans.
[47] Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
[48] Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
[49] Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei : Animaequior esto : surge, vocat te.
[50] Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
[51] Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
[52] Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
|