Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Christ is transfigured. He casts out the dumb spirit. He teaches humility and to avoid scandal.

[1] Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. [2] Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. [3] Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu. [4] Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. [5] Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.

[6] Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum. [7] Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. [8] Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. [9] Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. [10] Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum?

[11] Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. [12] Sed dico vobis quia et Elias venit ( et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. [13] Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. [14] Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. [15] Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis?

[16] Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : [17] qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. [18] Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. [19] Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans. [20] Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait : Ab infantia :

[21] et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. [22] Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. [23] Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam. [24] Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introeas in eum. [25] Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.

[26] Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. [27] Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum? [28] Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. [29] Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam : nec volebat quemquam scire. [30] Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.

[31] At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum. [32] Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis? [33] At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset. [34] Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. [35] Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :

[36] Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. [37] Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. [38] Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me : [39] qui enim non est adversum vos, pro vobis est. [40] Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

[41] Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. [42] Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, [43] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. [44] Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, [45] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

[46] Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, [47] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. [48] Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. [49] Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 9   next >