Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

The parable of the vineyard and husbandmen. Caesar's right to tribute. The Sadducees are confuted. The first commandment. The widow's mite.

[1] Et coepit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. [2] Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae. [3] Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. [4] Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. [5] Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam caedentes, alios vero occidentes.

[6] Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum. [7] Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est haeres : venite, occidamus eum : et nostra erit haereditas. [8] Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam. [9] Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. [10] Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli :

[11] a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? [12] Et quaerebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. [13] Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. [14] Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus? [15] Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.

[16] At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago haec, et inscriptio? Dicunt ei : Caesaris. [17] Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari : et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. [18] Et venerunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes : [19] Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. [20] Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.

[21] Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. [22] Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. [23] In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. [24] Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? [25] Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.

[26] De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? [27] Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. [28] Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. [29] Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est : [30] et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.

[31] Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. [32] Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum. [33] Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. [34] Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. [35] Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?

[36] Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. [37] Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. [38] Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, [39] et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis : [40] qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis : hi accipient prolixius judicium.

[41] Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. [42] Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, [43] et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. [44] Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum.

< previous   Gospel According to Saint Mark   next >
< previous   Chapter 12   next >