Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 24   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Christ foretells the destruction of the temple, with the signs that shall come before it and before the last judgment. We must always watch.

[1] Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. [2] Ipse autem respondens dixit illis : Videtis haec omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. [3] Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? [4] Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat : [5] multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.

[6] Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini : oportet enim haec fieri, sed nondum est finis : [7] consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca : [8] haec autem omnia initia sunt dolorum. [9] Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. [10] Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

[11] Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. [12] Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum : [13] qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. [14] Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. [15] Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :

[16] tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes : [17] et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua : [18] et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. [19] Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! [20] Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :

[21] erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. [22] Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi. [23] Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere. [24] Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur ( si fieri potest) etiam electi. [25] Ecce praedixi vobis.

[26] Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. [27] Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis. [28] Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. [29] Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur : [30] et tunc parebit signum Filii hominis in caelo : et tunc plangent omnes tribus terrae : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate.

[31] Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. [32] Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas : [33] ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis. [34] Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant. [35] Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.

[36] De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater. [37] Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis : [38] sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, [39] et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. [40] Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.

[41] Duae molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur. [42] Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. [43] Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. [44] Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. [45] Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?

[46] Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. [47] Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. [48] Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire : [49] et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis : [50] veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :

[51] et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.

< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 24   next >