Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

John sends his disciples to Christ, who upbraids the Jews for their incredulity, and calls to him such as are sensible of their burdens.

[1] Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum. [2] Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, [3] ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? [4] Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis. [5] Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :

[6] et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. [7] Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem? [8] Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. [9] Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. [10] Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.

[11] Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno caelorum, major est illo. [12] A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. [13] Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt : [14] et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. [15] Qui habet aures audiendi, audiat.

[16] Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coaequalibus [17] dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis. [18] Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Daemonium habet. [19] Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. [20] Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam :

[21] Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. [22] Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. [23] Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. [24] Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. [25] In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

[26] Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te. [27] Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. [28] Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. [29] Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. [30] Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

< previous   Gospel According to Saint Matthew   next >
< previous   Chapter 11   next >