Christ reproves the blindness of the Pharisees, and confutes their attributing his miracles to Satan.
[1] In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare.
[2] Pharisaei autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
[3] At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
[4] quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
[5] aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
[6] Dico autem vobis, quia templo major est hic.
[7] Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
[8] dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
[9] Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
[10] Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
[11] Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
[12] Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
[13] Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
[14] Exeuntes autem pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
[15] Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
[16] et praecepit eis ne manifestum eum facerent.
[17] Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
[18] Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
[19] Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
[20] arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :
[21] et in nomine ejus gentes sperabunt.
[22] Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
[23] Et stupebant omnes turbae, et dicebant : Numquid hic est filius David?
[24] Pharisaei autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum.
[25] Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
[26] Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus?
[27] Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
[28] Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
[29] Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.
[30] Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit.
[31] Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
[32] Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
[33] Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
[34] Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
[35] Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.
[36] Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
[37] Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
[38] Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.
[39] Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.
[40] Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
[41] Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae. Et ecce plus quam Jonas hic.
[42] Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
[43] Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit.
[44] Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
[45] Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.
[46] Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quaerentes loqui ei.
[47] Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.
[48] At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?
[49] Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.
[50] Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
|