The preaching of John: Christ is baptized.
[1] In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae,
[2] et dicens : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum.
[3] Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini : rectas facite semitas ejus.
[4] Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre.
[5] Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem;
[6] et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
[7] Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
[8] Facite ergo fructum dignum poenitentiae.
[9] Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
[10] Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
[11] Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
[12] Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
[13] Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
[14] Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
[15] Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
[16] Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
[17] Et ecce vox de caelis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
|