The third part of the sermon on the mount.
[1] Nolite judicare, ut non judicemini.
[2] In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
[3] Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
[4] aut quomodo dicis fratris tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?
[5] Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
[6] Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
[7] Petite, et dabitur vobis : quaerite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
[8] Omnis enim qui petit, accipit : et qui quaerit, invenit : et pulsanti aperietur.
[9] Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
[10] aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
[11] Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se?
[12] Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae.
[13] Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
[14] Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam!
[15] Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
[16] a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?
[17] Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.
[18] Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.
[19] Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
[20] Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
[21] Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.
[22] Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
[23] Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.
[24] Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram,
[25] et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
[26] Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam :
[27] et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
[28] Et factum est : cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus.
[29] Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei.
|