Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 29   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

David by word and example encourageth the princes to contribute liberally to the building of the temple. His thanksgiving, prayer, and sacrifices: his death.

[1] Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum : opus namque grande est, neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo. [2] Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea : et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime : [3] et super haec, quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his, quae praeparavi in aedem sanctam. [4] Tria millia talenta auri de auro Ophir : et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi. [5] Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum : et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.

[6] Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israel, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis. [7] Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia : argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia : ferri quoque centum millia talentorum. [8] Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini, per manum Jahiel Gersonitis. [9] Laetatusque est populus, cum vota sponte promitterent : quia corde toto offerebant ea Domino : sed et David rex laetatus est gaudio magno. [10] Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait : Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri ab aeterno in aeternum.

[11] Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria : et tibi laus : cuncta enim quae in caelo sunt, et in terra, tua sunt : tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. [12] Tuae divitiae, et tua est gloria : tu dominaris omnium : in manu tua virtus et potentia : in manu tua magnitudo, et imperium omnium. [13] Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum. [14] Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere? Tua sunt omnia : et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. [15] Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.

[16] Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. [17] Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec : et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. [18] Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. [19] Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et caeremonias tuas, et faciat universa : et aedificet aedem, cujus impensas paravi. [20] Praecepit autem David universae ecclesiae : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum : et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.

[21] Immolaveruntque victimas Domino : et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israel. [22] Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem. [23] Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit : et paruit illi omnis Israel. [24] Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi. [25] Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel : et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.

[26] Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel. [27] Et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni : in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus. [28] Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria : et regnavit Salomon filius ejus pro eo. [29] Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad videntis : [30] universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum, quae transierunt sub eo, sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum.

< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 29   next >