Latin Vulgate (Clementine)
< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

Ochozias sendeth to consult Beelzebub: Elias foretelleth his death: and causeth fire to come down from heaven, upon two captains and their companies.

[1] Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. [2] Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit : misitque nuntios, dicens ad eos : Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. [3] Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens : Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos : Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? [4] Quam ob rem haec dicit Dominus : De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias. [5] Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis : Quare reversi estis?

[6] At illi responderunt ei : Vir occurrit nobis, et dixit ad nos : Ite, et revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei : Haec dicit Dominus : Numquid, quia non erat Deus in Israel, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. [7] Qui dixit eis : Cujus figurae et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba haec? [8] At illi dixerunt : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait : Elias Thesbites est. [9] Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum : sedentique in vertice montis, ait : Homo Dei, rex praecepit ut descendas. [10] Respondensque Elias, dixit quinquagenario : Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de caelo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.

[11] Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi : Homo Dei, haec dicit rex : Festina, descende. [12] Respondens Elias, ait : Si homo Dei ego sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de caelo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus. [13] Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait : Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt. [14] Ecce descendit ignis de caelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant : sed nunc obsecro ut miserearis animae meae. [15] Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens : Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,

[16] et locutus est ei : Haec dicit Dominus : Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. [17] Mortuus est ergo juxta sermonem Domini, quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judae : non enim habebat filium. [18] Reliqua autem verborum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?

< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 1   next >