Latin Vulgate (Clementine)
< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

Eliseus prophesieth a great plenty, which presently ensueth upon the sudden flight of the Syrians; of which four lepers bring the news to the city. The incredulous nobleman is trod to death.

[1] Dixit autem Eliseus : Audite verbum Domini : Haec dicit Dominus : In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariae. [2] Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait : Videbis oculis tuis, et inde non comedes. [3] Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae : qui dixerunt ad invicem : Quid hic esse volumus donec moriamur? [4] Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur : sive manserimus hic, moriendum nobis est : venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriae : si pepercerint nobis, vivemus : si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur. [5] Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem repererunt.

[6] Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae, curruum, et equorum, et exercitus plurimi : dixeruntque ad invicem : Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hethaeorum et Aegyptiorum, et venerunt super nos. [7] Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes. [8] Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt : tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt : et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. [9] Dixeruntque ad invicem : Non recte facimus : haec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur : venite, eamus, et nuntiemus in aula regis. [10] Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes : Ivimus ad castra Syriae, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria.

[11] Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus. [12] Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos : Dico vobis quid fecerint nobis Syri : sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes : Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus. [13] Respondit autem unus servorum ejus : Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe ( quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus. [14] Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens : Ite, et videte. [15] Qui abierunt post eos usque ad Jordanem : ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae projecerant Syri cum turbarentur : reversique nuntii indicaverunt regi.

[16] Et egressus populus diripuit castra Syriae : factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini. [17] Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam : quem conculcavit turba in introitu portae, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. [18] Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait : Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariae : [19] quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat : Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei : Videbis oculis tuis, et inde non comedes. [20] Evenit ergo ei sicut praedictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.

< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 7   next >