Latin Vulgate (Clementine)
< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

Eliseus maketh iron to swim upon the water: he leadeth the Syrians that were sent to apprehend him into Samaria, where there eyes being opened, they are courteously entertained. The Syrians besiege Samaria: the famine there causeth a woman to eat her own child. Upon this the king commandeth Eliseus to be put to death.

[1] Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. [2] Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit : Ite. [3] Et ait unus ex illis : Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit : Ego veniam. [4] Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna. [5] Accidit autem, ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam : exclamavitque ille, et ait : Heu heu heu domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam.

[6] Dixit autem homo Dei : Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum, et misit illuc : natavitque ferrum, [7] et ait : Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud. [8] Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens : In loco illo et illo ponamus insidias. [9] Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens : Cave ne transeas in locum illum : quia ibi Syri in insidiis sunt. [10] Misit itaque rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis.

[11] Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re : et convocatis servis suis, ait : Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel? [12] Dixitque unus servorum ejus : Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo. [13] Dixitque eis : Ite, et videte ubi sit : ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei, dicentes : Ecce in Dothan. [14] Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus : qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. [15] Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus, vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus : nuntiavitque ei, dicens : Heu heu heu, domine mi, quid faciemus?

[16] At ille respondit : Noli timere : plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. [17] Cumque orasset Eliseus, ait : Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit : et ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisei. [18] Hostes vero descenderunt ad eum : porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens : Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus, ne viderent, juxta verbum Elisei. [19] Dixit autem ad eos Eliseus : Non est haec via, neque ista est civitas : sequimini me, et ostendam vobis virum quem quaeritis. Duxit ergo eos in Samariam : [20] cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus : Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariae.

[21] Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos : Numquid percutiam eos, pater mi? [22] At ille ait : Non percuties : neque enim cepisti eos gladio, et arcu tuo, ut percutias : sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant, et bibant, et vadant ad dominum suum. [23] Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt, et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israel. [24] Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. [25] Factaque est fames magna in Samaria : et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.

[26] Cumque rex Israel transiret per murum, mulier quaedam exclamavit ad eum, dicens : Salva me, domine mi rex. [27] Qui ait : Non te salvat Dominus : unde te possum salvare? de area, vel de torculari? Dixitque ad eam rex : Quid tibi vis? Quae respondit : [28] Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. [29] Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera : Da filium tuum, ut comedamus eum. Quae abscondit filium suum. [30] Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.

[31] Et ait rex : Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie. [32] Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque virum : et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes : Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire : ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est. [33] Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius, qui veniebat ad eum. Et ait : Ecce, tantum malum a Domino est : quid amplius expectabo a Domino?

< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 6   next >