King David growing old, Abisag a Sunamitess is brought to him. Adonias pretending to reign, Nathan and Bethsabee obtain that Solomon should be declared and anointed king.
[1] Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies : cumque operiretur vestibus, non calefiebat.
[2] Dixerunt ergo ei servi sui : Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
[3] Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
[4] Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei : rex vero non cognovit eam.
[5] Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens : Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros, qui currerent ante eum.
[6] Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens : Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
[7] Et sermo ei cum Joab filio Sarviae, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniae.
[8] Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadae, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.
[9] Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis.
[10] Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.
[11] Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?
[12] Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
[13] Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei : Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillae tuae, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? Quare ergo regnat Adonias?
[14] Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
[15] Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum : rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
[16] Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex : Quid tibi, inquit, vis?
[17] Quae respondens, ait : Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.
[18] Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
[19] Mactavit boves, et pinguia quaeque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiae : Salomonem autem servum tuum non vocavit.
[20] Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.
[21] Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
[22] Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.
[23] Et nuntiaverunt regi, dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,
[24] dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti : Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?
[25] Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus, et bibentibus coram eo, et dicentibus : Vivat rex Adonias :
[26] me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadae, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
[27] Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?
[28] Et respondit rex David, dicens : Vocate ad me Bethsabee. Quae cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,
[29] juravit rex, et ait : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
[30] quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me : sic faciam hodie.
[31] Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens : Vivat dominus meus David in aeternum.
[32] Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadae. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
[33] dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam : et ducite eum in Gihon.
[34] Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, in regem super Israel : et canetis buccina, atque dicetis : Vivat rex Salomon.
[35] Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me : illique praecipiam ut sit dux super Israel, et super Judam.
[36] Et respondit Banaias filius Jojadae regi, dicens : Amen : sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
[37] Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.
[38] Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadae, et Cerethi, et Phelethi : et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
[39] Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon.
[40] Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et laetantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum.
[41] Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo, jamque convivium finitum erat : sed et Joab, audita voce tubae, ait : Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?
[42] Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit : cui dixit Adonias : Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians.
[43] Responditque Jonathas Adoniae : Nequaquam : dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem :
[44] misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadae, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
[45] Unxeruntque eum Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas : haec est vox, quam audistis.
[46] Sed et Salomon sedet super solium regni.
[47] Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo :
[48] et locutus est : Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.
[49] Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.
[50] Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris.
[51] Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens : Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.
[52] Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram : sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
[53] Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem : dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam.
|