The reign of Joakim, Joachin, and Sedecias.
[1] In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis : et rursum rebellavit contra eum.
[2] Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldaeorum, et latrunculos Syriae, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon : et immisit eos in Judam, ut disperderent eum, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat per servos suos prophetas.
[3] Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit,
[4] et propter sanguinem innoxium, quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium : et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
[5] Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? Et dormivit Joakim cum patribus suis :
[6] et regnavit Joachin filius ejus pro eo.
[7] Et ultra non addidit rex Aegypti, ut egrederetur de terra sua : tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quae fuerant regis Aegypti.
[8] Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem.
[9] Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus.
[10] In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus.
[11] Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.
[12] Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus : et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
[13] Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae : et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini juxta verbum Domini.
[14] Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem : et omnem artificem et clusorem : nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.
[15] Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus : et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.
[16] Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores : duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
[17] Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo : imposuitque nomen ei Sedeciam.
[18] Vigesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus erat Amital, filia Jeremiae, de Lobna.
[19] Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat Joakim.
[20] Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua : recessitque Sedecias a rege Babylonis.
|