Miracles of Eliseus. He raiseth a dead child to life.
[1] Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum : et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
[2] Cui dixit Eliseus : Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit : Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea nisi parum olei, quo ungar.
[3] Cui ait : Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca :
[4] et ingredere, et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu, et filii tui : et mitte inde in omnia vasa haec : et cum plena fuerint, tolles.
[5] Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos : illi offerebant vasa, et illa infundebat.
[6] Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum : Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit : Non habeo. Stetitque oleum.
[7] Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille : Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo : tu autem, et filii tui vivite de reliquo.
[8] Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam : erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum ut comederet panem : cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.
[9] Quae dixit ad virum suum : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
[10] Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
[11] Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in coenaculum, et requievit ibi.
[12] Dixitque ad Giezi puerum suum : Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,
[13] dixit ad puerum suum : Loquere ad eam : Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi? Numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiae? Quae respondit : In medio populi mei habito.
[14] Et ait : Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi : Ne quaeras : filium enim non habet, et vir ejus senex est.
[15] Praecepit itaque ut vocaret eam : quae cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium,
[16] dixit ad eam : In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit : Noli quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae.
[17] Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.
[18] Crevit autem puer. Et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,
[19] ait patri suo : Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero : Tolle, et duc eum ad matrem suam.
[20] Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.
[21] Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium : et egressa,
[22] vocavit virum suum, et ait : Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar.
[23] Qui ait illi : Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendae, neque sabbatum. Quae respondit : Vadam.
[24] Stravitque asinam, et praecepit puero : Mina, et propera, ne mihi moram facias in eundo : et hoc age quod praecipio tibi.
[25] Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli : cumque vidisset eam vir Dei econtra, ait ad Giezi puerum suum : Ecce Sunamitis illa.
[26] Vade ergo in occursum ejus, et dic ei : Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quae respondit : Recte.
[27] Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus : et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei : Dimitte illam : anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
[28] Quae dixit illi : Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi : Ne illudas me?
[29] Et ille ait ad Giezi : Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum : et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi : et pones baculum meum super faciem pueri.
[30] Porro mater pueri ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.
[31] Giezi autem praecesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus : reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens : Non surrexit puer.
[32] Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus :
[33] ingressusque clausit ostium super se, et super puerum, et oravit ad Dominum.
[34] Et ascendit, et incubuit super puerum : posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus : et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.
[35] At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc : et ascendit, et incubuit super eum : et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.
[36] At ille vocavit Giezi, et dixit ei : Voca Sunamitidem hanc. Quae vocata, ingressa est ad eum. Qui ait : Tolle filium tuum.
[37] Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram : tulitque filium suum, et egressa est.
[38] Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis : Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.
[39] Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes : invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti : nesciebat enim quid esset.
[40] Infuderunt ergo sociis, ut comederent : cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes : Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere.
[41] At ille : Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait : Infunde turbae, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
[42] Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit : Da populo, ut comedat.
[43] Responditque ei minister ejus : Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait : Da populo, ut comedat : haec enim dicit Dominus : Comedent, et supererit.
[44] Posuit itaque coram eis : qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.
|