Latin Vulgate (Clementine)
< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

Athalia's usurpation and tyranny. Joas is made king. Athalia is slain.

[1] Athalia vero mater Ochoziae, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. [2] Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziae, Joas filium Ochoziae, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio : et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur. [3] Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini : porro Athalia regnavit super terram. [4] Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus : et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis : [5] et praecepit illis, dicens : Iste est sermo, quem facere debetis :

[6] tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum scutariorum : et custodietis excubias domus Messa. [7] Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. [8] Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris : si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur : eritisque cum rege introeunte et egrediente. [9] Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Jojada sacerdos : et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem. [10] Qui dedit eis hastas, et arma regis David, quae erant in domo Domini.

[11] Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris, et aedis, circum regem. [12] Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium : feceruntque eum regem, et unxerunt : et plaudentes manu, dixerunt : Vivat rex. [13] Audivit autem Athalia vocem populi currentis : et ingressa ad turbas in templum Domini, [14] vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis : et scidit vestimenta sua, clamavitque : Conjuratio, conjuratio. [15] Praecepit autem Jojada centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis : Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini.

[16] Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi. [17] Pepigit ergo Jojada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. [18] Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide : Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. [19] Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terrae, deduxeruntque regem de domo Domini : et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. [20] Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit : Athalia autem occisa est gladio in domo regis.

[21] Septemque annorum erat Joas, cum regnare coepisset.

< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 11   next >