Latin Vulgate (Clementine)
< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

The wicked reign of Achaz: the kings of Syria and Israel war against him: he hireth the king of the Assyrians to assist him: he causeth an altar to be made after the pattern of that of Damascus.

[1] Anno decimo septimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda. [2] Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater ejus : [3] sed ambulavit in via regum Israel : insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israel. [4] Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. [5] Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Jerusalem ad praeliandum : cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.

[6] In tempore illo restituit Rasin rex Syriae, Ailam Syriae, et ejecit Judaeos de Aila : et Idumaei venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc. [7] Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens : Servus tuus, et filius tuus ego sum : ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me. [8] Et cum collegisset argentum et aurum, quod inveniri potuit in domo Domini, et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. [9] Qui et acquievit voluntati ejus : ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam : et transtulit habitatores ejus Cyrenen, Rasin autem interfecit. [10] Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum : cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.

[11] Exstruxitque Urias sacerdos altare : juxta omnia quae praeceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco. [12] Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud : ascenditque et immolavit holocausta, et sacrificium suum, [13] et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, quae obtulerat super altare. [14] Porro altare aereum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini : posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem. [15] Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti, dicens : Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terrae, et sacrificia eorum, et libamina eorum : et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimae super illud effundes : altare vero aereum erit paratum ad voluntatem meam.

[16] Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quae praeceperat rex Achaz. [17] Tulit autem rex Achaz caelatas bases, et luterem, qui erat desuper : et mare deposuit de bobus aereis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. [18] Musach quoque sabbati, quod aedificaverat in templo : et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum. [19] Reliqua autem verborum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? [20] Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David, et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.

< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 16   next >