The kings of Israel, Juda, and Edom, fight against the king of Moab. They want water, which Eliseus procureth without rain: and prophesieth victory. The king of Moab is overthrown, his city is besieged: he sacrificeth his firstborn son: so the Israelites raise the siege.
[1] Joram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Josaphat regis Judae. Regnavitque duodecim annis.
[2] Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater : tulit enim statuas Baal, quas fecerat pater ejus.
[3] Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit, nec recessit ab eis.
[4] Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
[5] Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel.
[6] Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israel.
[7] Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens : Rex Moab recessit a me, veni mecum contra eum ad praelium. Qui respondit : Ascendam : qui meus est, tuus est : populus meus, populus tuus : et equi mei, equi tui.
[8] Dixitque : Per quam viam ascendemus? At ille respondit : Per desertum Idumaeae.
[9] Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui, et jumentis quae sequebantur eos.
[10] Dixitque rex Israel : Heu heu heu, congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manus Moab.
[11] Et ait Josaphat : Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israel : Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae.
[12] Et ait Josaphat : Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.
[13] Dixit autem Eliseus ad regem Israel : Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui, et matris tuae. Et ait illi rex Israel : Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus Moab?
[14] Dixitque ad eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
[15] Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait :
[16] Haec dicit Dominus : Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.
[17] Haec enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam : et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra.
[18] Parumque est hoc in conspectu Domini : insuper tradet etiam Moab in manus vestras.
[19] Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
[20] Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce, aquae veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.
[21] Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
[22] Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae econtra aquas rubras quasi sanguinem,
[23] dixeruntque : Sanguis gladii est : pugnaverunt reges contra se, et caesi sunt mutuo : nunc perge ad praedam Moab.
[24] Perrexeruntque in castra Israel : porro consurgens Israel, percussit Moab : at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,
[25] et civitates destruxerunt : et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt : et universos fontes aquarum obturaverunt : et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent : et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
[26] Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom : et non potuerunt.
[27] Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum : et facta est indignatio magna in Israel, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.
|