Latin Vulgate (Clementine)
< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 10   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

Jehu destroyeth the house of Achab: abolisheth the worship of Baal, and killeth the worshippers: but sticketh to the calves of Jeroboam. Israel is afflicted by the Syrians.

[1] Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria : scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens : [2] Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, [3] eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri. [4] Timuerunt illi vehementer, et dixerunt : Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? [5] Miserunt ergo praepositi domus, et praefecti civitatis, et majores natu, et nutritii ad Jehu, dicentes : Servi tui sumus, quaecumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem : quaecumque tibi placent, fac.

[6] Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens : Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri apud optimates civitates nutriebantur. [7] Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrahel. [8] Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens : Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit : Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portae usque mane. [9] Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum : Justi estis : si ego conjuravi contra dominum meum, et interfeci eum, quis percussit omnes hos? [10] Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae.

[11] Percussit igitur Jehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae. [12] Et surrexit, et venit in Samariam : cumque venisset ad Cameram pastorum in via, [13] invenit fratres Ochoziae regis Juda, dixitque ad eos : Quinam estis vos? Qui responderunt : Fratres Ochoziae sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginae. [14] Qui ait : Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam. [15] Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum : Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab : Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum :

[16] dixitque ad eum : Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo [17] duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. [18] Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos : Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. [19] Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me : nullus sit qui non veniat, sacrificium enim grande est mihi Baal : quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. [20] Et dixit : Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque

[21] et misit in univeros terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal : non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal : et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum. [22] Dixitque his qui erant super vestes : Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes. [23] Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal : Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli. [24] Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta : Jehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis : Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius. [25] Factum est autem, cum completum esset holocaustum, praecepit Jehu militibus et ducibus suis : Ingredimini, et percutite eos, nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces, et ierunt in civitatem templi Baal,

[26] et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt, [27] et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque aedem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc. [28] Delevit itaque Jehu Baal de Israel : [29] verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel, et in Dan. [30] Dixit autem Dominus ad Jehu : Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab : filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel.

[31] Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo : non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israel. [32] In diebus illis coepit Dominus taedere super Israel : percussitque eos Hazael in universis finibus Israel, [33] a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. [34] Reliqua autem verborum Jehu, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel? [35] Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria : et regnavit Joachaz filius ejus pro eo.

[36] Dies autem, quos regnavit Jehu super Israel, viginti et octo anni sunt in Samaria.

< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 10   next >