Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Paralipomenon (1 Chronicles) next >
< prev Chapter 1 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

The genealogy of the patriarchs down to Abraham: The posterity of Abraham and of Esau.

 1 Adam, Seth, Enos,  2 Cainan, Malaleel, Jared,  3 Henoch, Mathusale, Lamech,  4 Noe, Sem, Cham, et Japtheth.  5 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.

 6 Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.  7 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.  8 Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.  9 Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.  10 Chus autem genuit Nemrod : iste coepit esse potens in terra.

 11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,  12 Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.  13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum quoque,  14 et Jebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum,  15 Hevaeumque et Aracaeum, et Sinaeum.

 16 Aradium quoque, et Samaraeum, et Hamathaeum.  17 Filii Sem : Aelam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.  18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.  19 Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.  20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,

 21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,  22 Hebal etiam, et Abimael, et Saba, necnon  23 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.  24 Sem, Arphaxad, Sale,  25 Heber, Phaleg, Ragau,

 26 Serug, Nachor, Thare,  27 Abram, iste est Abraham.  28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.  29 Et hae generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,  30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,

 31 Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.  32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.  33 Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi, filii Ceturae.  34 Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israel.  35 Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.

 36 Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.  37 Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.  38 Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.  39 Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.  40 Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.

 41 Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.  42 Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.  43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel : Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.  44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.  45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.  47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.  48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae juxta amnem sita est.  49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.  50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiae Mezaab.

 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,  52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,  53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,  54 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.

< prev 1st Book of Paralipomenon (1 Chronicles) next >
< prev Chapter 1 next >

 
TOP OF PAGE