DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 24 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

The divisions of the priests into four and twenty courses, to serve in the temple: the chiefs of the Levites.

[1] Porro filiis Aaron hae partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. [2] Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. [3] Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. [4] Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. [5] Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.

[6] Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar: et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar. [7] Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, [8] tertia Harim, quarta Seorim, [9] quinta Melchia, sexta Maiman, [10] septima Accos, octava Abia,

[11] nona Jesua, decima Sechenia, [12] undecima Eliasib, duodecima Jacim, [13] tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, [14] decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, [15] decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,

[16] decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, [17] vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, [18] vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. [19] Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut praeceperat Dominus Deus Israel. [20] Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Jehedeia.

[21] De filiis quoque Rohobiae princeps Jesias. [22] Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath: [23] filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. [24] Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir. [25] Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiae, Zacharias.

[26] Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno. [27] Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri. [28] Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos. [29] Filius vero Cis, Jerameel. [30] Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.

[31] Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores: omnes sors aequaliter dividebat.

< previous | Chapter 24 | next >