Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 26   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

The divisions of the porters. Offices of other Levites.

[1] Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. [2] Filii Meselemiae : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanael quartus, [3] Aelam quintus, Johanan sextus, Elioenai septimus. [4] Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, [5] Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.

[6] Semei autem filio ejus nati sunt filii, praefecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi. [7] Filii ergo Semeiae : Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias. [8] Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. [9] Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. [10] De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps ( non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),

[11] Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim. [12] Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. [13] Missae sunt ergo sortes ex aequo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. [14] Cecidit ergo sors orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. [15] Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat senrioum concilium.

[16] Sephim, et Hosa ad occidentem, juxta portam, quae ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam. [17] Ad orentem vero Levitae sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini. [18] In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. [19] Hae sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari. [20] Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

[21] Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. [22] Filii Jehieli : Zathan, et Joel fratres ejus super thesauros domus Domini. [23] Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. [24] Subael autem filius Gersom, filii Moysi, praepositus thesauris. [25] Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.

[26] Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, [27] de bellis, et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini. [28] Haec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviae : omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus. [29] Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israel ad docendum et judicandum eos. [30] Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti praeerant Israeli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.

[31] Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, [32] fratresque ejus robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum. Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.

< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 26   next >